Helpenor, cum caput suum fregisset de tectu lapsus, cum Odysseo in Tartaro loquitur

Archivio blog

mercoledì 6 ottobre 2010

Parafrasi Lucrezio

Nam simul ac species verna diei patefacta est et aura genitabilis favoni reserata viget, primum volucres aeriae, perculsae corda tua vi, te et tuum initum significant. Inde ferae pecudes pabula laeta persultant, et rapidos amnes tranant: ita (fera), capta lepore, te sequitur cupide quo quamque pergis inducere.
Et tu quoniam sola naturam rerum gubernas et sine te nihil exoritur in oras dias luminis, et nihil fit laetum et amabile (sine te), studeo te sociam esse versibus scribendis, quos ego conor pangere de natura rerum, Memniade nostro, et tu, dea, voluisti eum, ornatum omnibus rebus, excellere in omni tempore.
Quo magis (tu), diva, eternum leporem da dictis. (tu) interea effice ut fera moenera militiae sopita quiescant per omnes terras ac (per omnia) maria;
nam tu sola potes mortales iuvare tranquilla pace, quoniam Mavors armipotens moenera fera belli regit, qui, devictus aeterno vulnere amoris, saepe se reiicit in gremium tuum (...)
Tu, inclita diva, hunc recubantem super circumfusa tuo corpore sancto, loquellas suaves funde ex ore, placidam Pacem petens Romanis.