Helpenor, cum caput suum fregisset de tectu lapsus, cum Odysseo in Tartaro loquitur

Archivio blog

giovedì 2 giugno 2011

Quae facienda sunt meis discipulis secundi anni Lycaei; Latina Pensa

Luciani Asinus Aureus, Liber III, capita 21-26

Praefatio: Lucius iuvenis graecus est, qui in Thessalia iter facit. Ibi apud Pamphilam dominam devertit ibique Fotidem ancillam eius cognoscit et amat. Pamphila saga est, magicarum artium docta, et Lucius valde vult aliquid magicum videre. Quamobrem, cum Fotis ei nuntiat 'dominam suam sese in avem mutaturam esse', curiositate motus omnia videre (nec non experiri) vult.

21. Ad hunc modum transactis voluptarie paucis noctibus, quadam die percita Fotis ac satis trepida me accurrit indicatque dominam suam, quod nihil etiam tunc in suos amores ceteris artibus promoveret nocte proxima in avem sese plumaturam atque ad suum cupitum sic devolaturam; proin memet ad rei tantae speculam caute praepararem. Iamque circa primam noctis vigiliam ad illud superius cubiculum suspenso et insono vestigio me perducit ipsa, perque rimam ostiorum quampiam iubet arbitrari quae sic gesta sunt. Iam primum omnibus laciniis se devestit Pamphile et arcula quadam reclusa pyxides plusculas inde depromit, de quis unius operculo remoto atque indidem egesta unguedine diuque palmulis sui affricta ab imis unguibus sese totam adusque summos capillos perlinit, multumque cum lucerna secreto collocuta membra tremulo succussu quatit: quis leniter fluctuantibus promicant molles plumulae crescunt et fortes pinnulae, duratur nasus incurvus coguntur ungues adunci, fit bubo Pamphile. Sic edito stridore querulo, iam sui periclitabunda paulatini terra resultat, mox in altum sublimata forinsecus totis alis evolat.

22. Et illa quidem magicis suis artibus volens reformatur, at ego, nullo decantatus carmine, praesentia tantum facti stupore defixus quidvis aliud magis videbar esse quam Lucius, sic exterminatus animi, attonitus in amentiam vigilans somniabar; defrictis adeo diu pupillis an vigilarem scire quaerebant. Tandem denique reversus ad sensum praesentium, arrepta manu Fotidis et admota meis luminibus, ‘ Patere, oro te,’ inquam ‘ Dum dictat occasio, magno et singulari me affectionis tuae fructu perfrui et impertire nobis unctulum indidem, per istas tuas papillas, mea mellitula, tuumque mancipium irremunerabili beneficio sic tibi perpetuo pignera, ac iam perfice ut meae Veneri Cupido pinnatus assistam tibi.’ ‘Ain?’ inquit ‘ Vulpinaris amasio, meque sponte asceam cruribus meis illidere compellis? Sic inermem vix a lupulis conservo Thessalis; hunc

23. alitem factum ubi quaeram, videbo quando?’ ‘ At mihi scelus istud depellant caelites,’ inquam ‘ Ut ego quamvis ipsius aquilae sublimis volatibus toto caelo pervius et supremi Iovis certus nuntius vel laetus armiger, tamen non ad meum nidulum post illam pinnarum dignitatem subinde devolem! Adiuro per dulcem istum capilli tui nodulum, quo meum vinxisti spiritum, me nullam aliam meae Fotidi malle. Tunc etiam istud meis cogitationibus occurrit, cum semel avem talem perunctus induero, domus omnes procul me vitare debere: quam pulchro enim quamque festivo matronae perfruentur amatore bubone! Quid, quod istas nocturnas aves, cum penetraverint Larem quempiam, sollicite prehensas foribus videmus affigi ut, quod infaustis volatibus familiae minantur exitium, suis luant cruciatibus? Sed, quod sciscitari paene praeterivi, quo dicto factove rursum exutis pinnulis illis ad meum redibo Lucium?’‘Bono animo es quod ad huius rei curam pertinet" ait " Nam mihi domina singula monstravit, quae possunt! rursus in facies hominum tales figuras reformare: neci istud factum putes ulla benivolentia, sed ut ei redeunti medela salubri possem subsistere. Specta denique quam parvis quamque futilibus tanta res procuretur herbulis: anethi modicum cum lauri foliis immissum rore fontano datur lavacrum et poculum.’

24. Haec identidem asseverans summa cum trepidatione irrepit cubiculum et pyxidem depromit arcula; quam ego amplexus ac deosculatus prius, utque mihi prosperis faveret volatibus deprecatus, abiectis propere laciniis totis, avide manus immersi et haurite plusculo uncto corporis mei membra perfricui. Iamque alternis conatibus libratis brachiis in avem similem gestiebam: nec ullae plumulae nec usquam pinnulae, sed plane pili mei crassantur in saetas, sed, cutis tenella duratur in corium et in extimis palmulis perdito numero toti digiti coguntur in singulas ungulas et de spinae meae termino grandis cauda procedit: iam facies enormis et os prolixum et nares hiantes et labiae pendulae, sic et aures immodicis horripilant auctibus; nec ullum miserae reformationis video solacium nisi quod mihi iam nequeunti

25. tenere Fotidem natura crescebat. Ac dum salutis inopia cuncta corporis mei considera, non avem mel sed asinum video, querens de facto Fotidis, sed iam humano gestu simul et voce privatus, quod solum poteram, postrema deiecta labia humidis tamen oculis obliquum respiciens ad illam tacitus expostulabam. Quae ubi primum me talem aspexit, percussit faciem suam manibus infestis, et ‘Occisa sum misera’ clamavit: ‘Me trepidatio simul et festinatio fefellit et pyxidum similitudo decepit. Sed bene, quod facilior reformationis huius medela suppeditat; nam rosis tantum demorsitatis exibis asinum statimque in meum Lucium postliminio redibis. Atque utinam vesperi de more nobis parassem corollas aliquas, ne moram talem patereris vel noctis unius: sed primo diluculo remedium festinabitur tibi.’

26. Sic illa maerebat, ego vero quamquam perfectus asinus et pro Lucio iumentum sensum tamen retinebam humanum. Diu denique ac multum mecum ipse deliberavi an nequissimam facinerosissimamque feminam illam spissis calcibus feriens et mordicus appetens necare deberem: sed ab incepto temerario melior me sententia revocavit, ne morte multata Fotide salutares mihi suppetias rursus extinguerem. Deiecto itaque et quassanti capite ac demussata temporali contumelia durissimo casui meo serviens ad equum illum vectorem meum probissimum in stabulum concedo, ubi alium etiam Milonis quondam hospitis mei asinum stabulantem inveni; atque ego rebar, si quod inesset mutis animalibus tacitum ac naturale sacramentum, agnitione ac miseratione quadam inductum equum illum meum hospitium ac loca lautia mihi praebiturum: sed pro Iupiter hospitalis et Fidei secreta numina! Praeclarus ille vector mens cum asino capita conferunt in meamque perniciem illico consentiunt et, verentes scilicet cibariis suis, vix me praesepio videre proximantem; deiectis auribus iam furentes infestis calcibus insequuntur, et abigor quam procul ab hordeo quod apposueram vesperi meis manibus illi gratissimo famulo.


Nessun commento: