Helpenor, cum caput suum fregisset de tectu lapsus, cum Odysseo in Tartaro loquitur

Archivio blog

martedì 11 ottobre 2011

Fabella iuvenis cadaverum custodis

Adulescentulus romanus olim urbem Korinthum petivit. Inops erat, et omnino divitiis carebat. Olim mulier dives eum arcessivit et munus ei dedit perficiendum: "Oh animosus iuvenis, tibi erit custodia facienda mariti mei mortui. Cadaver eius in sepulcro iacet, et tu eris custos eius proxima nocte. Nam multae strigae in hac regione sunt, et corpora mortuorum furare solent". Iuvenis, qui non credebat re vera striges existere, munus matronae libenter accepit, et in sepulcro, ut custos, se posuit. Noctu maximum erat silentium, et nihil acciderat, donec parvus mus in sepulchro intravit. Cum murem custos vidit, eum expulit e sepulcro. Dein bubo volitavit in sepulcro, sed custos iterum avem expulit. Denique custos ipse in ianua sepulcri se posuit, ne alia animalia intrare temptarent. Cum inluxit, e sepulchro exivit, matronamque adiit, ut pecuniam colligeret quam ea sibi pollicita sit. Matronam gratam invenit, quae dixit: "Gratias tibi ago, o iuvenis. Hesterna nocte in somnio vidi larvam mariti mei, dicentis "dum loquimur, sponsa mea, iuvenis arcet vim strigaru, et suo ipso corpore ianuam claudit per quam striges impetum faciunt. Sed caveat ne eius corpus pro meo striges capiant!". His verbis auditis iuvenis intellexit haec animalia quae sepulchrum intrare conata erant ipsas strigas esse. Sic iuvenis. "Sed corpus meum omnino non tetigerunt!" dixit, et, dum haec dicit nares eius humi cadunt. Dein auricolae et supercilia. Non verae erant partes faciei eius, sed ex cera factae. Sic iuvenis, furatus veris naribus, auricolis, superciliis, novas partes ex cera factas a strigibus acceperat. Ex illo die, et usque ad diem nostrum per vias ambulat capite velato, ne quis cernere possit se sine partibus faciei esse.

Nessun commento: